Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 111 Cic. Luc. 114 () >>Cic. Luc. 116

113respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne [Note] Xenocrates quidem aut Polemo, sed hi [Note] minores, [Note] tale verum quale falsum esse non possit. nihil eius modi invenio: itaque incognito [Note] nimirum [Note] adsentiar id est opinabor. hoc mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit, vos negatis, Antiochus in primis. qui me valde movet, vel quod amavi hominem sicut ille me, vel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum. A quo primum quaero, quo tandem modo sit eius Academiae cuius esse se profiteatur. ut omittam alia, haec duo de quibus agitur quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse quod esset verum tale quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari: certo nemo. horum neutrum ante Zenonem magno opere defensum est; [Note] ego tamen utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed ita plane probo.

ch. 36

114Illud ferre non possum: tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, fines bonorum malorumque constituas, officia describas, [Note] quam vitam ingrediar definias, idemque etiam disputandi et intellegendi iudicium dicas te et artificium traditurumperficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner? quae tandem ea est disciplina ad quam me deducas si ab hac abstraxeris? vereor ne subadroganter facias si dixeris tuam; atqui [Note] ita dicas necesse est. Neque vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 111 Cic. Luc. 114 () >>Cic. Luc. 116

Powered by PhiloLogic